CAESAR

CAESAR
I.
CAESAR.
De huius nominis origine sunt opiniones eruditorum variae. Nonnulli enima caeso elephanto deducunt, quem Poeni, quorum lingua ex Syriacâ fluxit, nominant caesam, hoc est, Spartianus quoque et Servius dicunt, vocatum primum hoc nomine C. Iulii Caesaris avum, qui in Africa elephantem interfecit, Caesarem linguâ Punicâ appellatm. Quibus aslentitur Constantinus Manasles p. 71. Καίσαρες γὰρ έλέφαντες τοὶς Φόινιξι καλοῦνται. Nonnulli a caesarie, cum qua primus in Iuliorum familiâ in lucem prodiit Iul. Caesar. Verisimilior eorum sententia, qui id nominis primum illi inditum existimant, quia matris uterô erat excisus, etiamsi Festus Pompeius tales potius Caesones appellandos existimer. Multi hanc in sententiam eunt. Suidas inprimis, qui inquit in Iulio, Καὶσαρ, οὕτως ὀνομάζονται οἱ Π῾ωμαίων βασιλεῖς ἀπὸ Α᾿ουλίου τȏυ μὴ γεννηθέντος. Vide Fungerum in Caesar, et Vossium, in Caesones. Nic. Lloydius. Addo, quod Imperatores postea, creatum unum ex filiis vel nepotibus, vel sanguine iunctis, ad quem imperium transferre meditabantur, primum Principem iuventutis; post, exstinctâ fere Caesarum familiâ, Caesarem: tandem Nobilissimum Caesarem appellavêre. Cuius instituti primus Auctor fuit Octavius Augustus, apud Tacitum Annal. l. 1. c. 3. Exemplum in Nerone habemus; qui a Claudio Princeps iuventutis dictus est. Et exstant in Huberti Goltzii Augusto numismata aliquot cum his inscriptionibus: C. L. Caesares: Augusti. F. Coss. desig. princ. iuvent. In Aelio Vero, c. 2. qui ab Adriano adoptatus et Caesar appellatus est etc. Ioh. Rosinus infra laudandus. Salmasio Caesar tantum primus appellatus est Ceionius Commodus, qui et Aelius Verus: Imperatoribus antea nomine hôc exsistente propriô. Tunc itaque primum novum genus honoris in Rem publ. introductum, inquit, ut essent CAESARES, velut candidati quidam Imperii, et designati eius heredes; Quae eadem quoque iam Augusto mens, cum Caium et Lucium suos Principes iuventutis voluit appellari; sed more suô in re nova usitatum etiam liberâ Republ. titulum usurpavit: Pari civilitatis iudiciô, atque titulum Principis Senatus ipse sibi vendicavit. Porro huic Vero simul cum appellatione Caesaris tributa est facultas utendi coccinei pallii; praesente Hadrianô: et purpurâ etiam, sed sine auro, cuius antiquitatis auctor Commodus Imp. in Epist. ad Albinum. Hinc Spartian. in Severo, c. 14. Caesarm, inquit, Bassianum filium suum Antoninum a Senaiu appellari iussit, decretis Imperatoriis insignibus. Cuius ritus primus auctor Hadrianus fuit, cum Verum Caesarem designaret, vide Casaubon. et Salmas. Not. ad loca cit. et infra in voce Nobilissimus. Hodie simile quid habemus in Rege Romanorum, qui vivô Imperatore subinde eligitur, in spem indubitatam successionis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 13. Ex Caesar, corruptum est vel potius concisum, Czar, quô titulô Moscorum utitur Imperator, ut in hac voce videre est etc.
II.
CAESAR
Vastallae Dux, aemulus Ducis Niverniae, Mantuam aslerentis. Caesar Vindocinus, fil. nothus Henrici IV. ex Gabrielide. Franciscâ lotharingâ, Mercurii Ducisâ, A. C. 1609. Ductâ, numerosae prolis parens, fortitudine et proudentiâ muneribusque inclitus, obiit A. C. 1665. aetat. 71.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Caesar — or Cæsar may refer to: Contents 1 People 1.1 Given name 1.2 Surname …   Wikipedia

  • Caesar 3 — Caesar ist eine von Sierra Entertainment entwickelte Reihe von Computerspielen, bei denen es um den Aufbau einer Stadt des Römischen Reiches geht. Dabei übernimmt der Spieler die Rolle eines Statthalters und muss für Wohlstand sorgen, indem er… …   Deutsch Wikipedia

  • Caesar 4 — Caesar ist eine von Sierra Entertainment entwickelte Reihe von Computerspielen, bei denen es um den Aufbau einer Stadt des Römischen Reiches geht. Dabei übernimmt der Spieler die Rolle eines Statthalters und muss für Wohlstand sorgen, indem er… …   Deutsch Wikipedia

  • Caesar IV — Caesar ist eine von Sierra Entertainment entwickelte Reihe von Computerspielen, bei denen es um den Aufbau einer Stadt des Römischen Reiches geht. Dabei übernimmt der Spieler die Rolle eines Statthalters und muss für Wohlstand sorgen, indem er… …   Deutsch Wikipedia

  • Caesar — Saltar a navegación, búsqueda Caesar Desarrolladora(s) Impressions Games Distribuidora(s) Sierra Entertainment Diseñador(es) David Lester …   Wikipedia Español

  • Caesar — (homonymie) Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Cet article possède des paronymes, voir : Cesar et César. Caesar est le nom latin de C …   Wikipédia en Français

  • Caesar 3 — Caesar III Caesar III Éditeur Sierra Développeur Impressions Games Date de sortie 5 décembre 1998 Genre jeu de gestion Mode de jeu Un joueur Plate forme …   Wikipédia en Français

  • Caesar 4 — Caesar IV Caesar IV Éditeur Vivendi Universal Games, Sierra Développeur Tilted Mill Date de sortie 13 octobre 2006 (Europe) 26 septembre 2006 (États Unis) Version 1.2 Genre …   Wikipédia en Français

  • Caesar II — Saltar a navegación, búsqueda Caesar Desarrolladora(s) Impressions Games Distribuidora(s) Sierra Entertainment Fecha(s) de lanzamiento 4 d …   Wikipedia Español

  • Caesar — Caesar  латинское написание слова Цезарь. Caesar  серия компьютерных игр Caesar Caesar II Caesar III Caesar IV CAESAR (САУ)  самоходная артиллерийская установка См. также American Caesar (альбом) Цезарь …   Википедия

  • Caesar II — Éditeur Sierra Développeur Impression Date de sortie 1995 Genre Jeu de gestion Mode de jeu Un joueur Plate forme …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”